- MONTFORTIA Familia
- MONTFORTIA Familiainter Germaniae illustres, iam saeculô XIII. floruisselegitur. Exillis Brigantiam, patrimonium gentis avitum, Rudolfus, unius lineae extremus et sine liberis mortuus, Leopoldo Austriaco vendidisse dicitur. A Wilhelmi, mortui A. C. 1354. filiis Wilhelmo et Henrico, duae exstitêre lineae, quarum haec exstincta est A. C. 1574. illa adhuc floret. Hermannus enim Comes de Montfort,e x Caecilia Domina de Liechtenstein, pater fuit Georgii, qui Catharinae Polonicae (filiae Sigismundi Regis Poloniae, ex Barbara, Stephano Comite Scepusiae Palatino Transylvaniae, defuncto A. C. 1515. genita) coniugium meruit. His parentibus genitus iacobus Comes de Montfort, Catharinam sibi iunxit Fugeriam (Antonii Fuggerii Comitis de Kirchberg filiam) atque ex ea suscepit Iohannem Comitem, qui obiit A. C. 1619. Pater ex Sibylla Fuggeria consobrina Hugonis Comitis Montfortii, desunctî A. C. 1662. Hôc et Iohannâ Euphrosynâ Truchsessiâ natus Iohannes, Mariam Catharinam (filiam Carpoo Oidpvoco Ernesti Comitis Sultzensis) duxit, atque ex ea liberos genuit. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Europ. Part. I. p. 157. et in Ind.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.